#Matth. XVIII; Marc. IX; Luc. IX.
Cum autem discipuli quaesissent in via, quis eorum major esset, accesserunt ad Jesum, et dixerunt: Quis putas major est in regno coelorum?Quasi dicerent: Dic quis major est inter nos modo, quia ille idem major erit in coelo, in quo errabant. In futuro enim omnis praelatio cessabit angelorum, et hominum, ut apostolus tradit: Et amplexans Jesus parvulum docuit similes parvulo, id est humiles in via, exaltari in patria, et qui vellet primus eorum esse, fieret omnium minister. Hinc est quod primus omnium in Ecclesia servus servorum Dei se fatetur. Parvulus iste, ut qui dam tradunt, fuit Martialis apostolus Lemovitarum.